Mei Oculi Devorati Sunt Tenebris

[1.7] Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus,
	et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae: Etiem: Amen.

[1.10] Fui in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae.

[1.12] Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: 
	Et conversus vidi septem candalabra aurea: 

[1.13] et in medio septem candalabrorum aureorum, similem  Filio hominis, vestitum podere, 
	et praecinctum ad  mamillas zona aurea: 

[1.14] caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana  alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam.

[1.15] Et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino  ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: 

[1.16] Et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: 
	et facies  eius sicut sol lucet in virtute sua. 

[1.17] Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam  mortuus. Et posuit dexteram suam 
	super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, 

[1.18] et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula  saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni. 

[1.19] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oporet  fieri post haec. 

[1.20] Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea , et septem 
	candelabra aurea: septem stellae Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra 
	septem, septem Ecclesiae sunt.

[Apocalypsis I]